Неизвестен

Гептамерон

qui vivis & regnas per infinita secula seculorum, Amen.

O Deus potens, fortis, & sine principio.

O Deus potens & Misericors.

Conjuro & confirmo super vos, Angeli sancti, per nomen, Cados, Cados, Cados, Eschereie, Eschereie, Eschereie, Hatim ya, fortis firmator seculorum, Cantine, Jaym, Janic, Anic, Calbat, Sabbac, Berifay, Alnaym: & per nomen Adonay, qui creavit pisces reptilia in aquis, & aves super faciem terrae, volantes versus coelos die quinto: & per nomina Angelorum serventium in sexto exercitu coram pastore Angelo sancto & magno & potenti principe: & per nomen stellae, quae est Jupiter: & per nomen Sigilli sui: & per nomen Adonay, summi Dei, omnium creatoris: & per nomen omnium stellarum, & per vim & virtutem earum: & per nomina praedicta, conjuro te Sachiel Angele magne, qui es praepositus dici Jovis, ut pro me labores, &c.

Conjuro & confirmo super vos Angeli fortes, sancti atque potentes, in nomine On, Hey, Heya, Ja, Je, Adonay, Saday, & in nomine Saday, qui creavit quadrupedia & anamalia reptilia, & homines in sexto die, & Adae dedit potestatem super omnia animalia: unde benedictum sit nomen creatoris in loco suo: & per nomina Angelorum servientium in tertio exercitu, coram Dagiel Angelo magno, principe forti atque potenti: & per nomen Stellae quae est Venus: & per Sigillum ejus, quod quidem est sanctum: & per nomina praedicta conjuro super te Anael, qui es praepositus diei sextae, ut pro me labores, &c.

Conjuro & confirmo super vos Caphriel vel Cassiel, Machatori, & Seraquiel Angeli fortes & potentes: & per nomen Adonay, Adonay, Adonay, Eie, Eie, Eie, Acim, Acim, Acin, Cados, Cados, Ina vel Ima, Ima, Saclay, Ja, Sar, Domini formatoris seculorum, qui in septimo die quie vt: & per illum qui in beneplacito suo filiis Israel in hereditatem observandum dedit, ut eum firmiter custodirent, & sanctificarent, ad habendem inde bonam in alio seculo remunerationem: & per nomina Angelorum servientium in exercitu septimo Pooel Angelo magno & potenti principi: & per nomen stellae quae est Saturnus: & per sanctum Sigillum ejus: & per nomina praedicta conjuro super te Caphriel, qui praepositus es diei septimae, quae est dies Sabbati, quod pro me labores, &c.